Taceas: quód iubeo id faciás. Chrysalvs Adero. Nicobvlvs Eúge litterás minutas. Chrysalvs Quí quidem videát parum; vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt. Nicobvlvs Animum advórtito igitur. Chrysalvs Nólo inquam. Nicobvlvs At volo ínquam. Chrysalvs Quid opust? Nicobvlvs Át enim id quod te iúbeo facias. Chrysalvs Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat. Nicobvlvs Hoc áge sis nunciam. Chrysalvs Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico. Nicobvlvs Ceraé quidem haud parsit néque stilo; sed quídquid est, pellégere certumst.