Ílio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites. sed Príamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo, quadringéntos filios habet átque equidem omnis lectos sine probro: eos égo hodie omnis contruncabo duóbus solis ictibus. nunc Príamo nostro si ést quis emptor, cómptionalém senem vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero. sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar. Nicobvlvs Quóianam vox própe me sonat? Chrysalvs O Nicobule. Nicobvlvs Quid fit? quíd quod te misi, écquid egísti? Chrysalvs Rógas? congredere. Nicobvlvs Gradior. Chrysalvs Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando maleque dictis, quae quidem quívi comminisci. Nicobvlvs Quid ait?