paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio. nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli. iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum. post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum, cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis. íbi vix me exsolvi: íd periclum adsímilo, Vlixem ut praédicant cógnitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se blanditiis exemit et persuasit sé ut amitteret, ítem ego dolis me illo éxtuli e períclo et decepí senem. post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit, conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni: eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulo cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti, quos dáre se promisít, dabit. nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur