aequomst tabellis consignatis credere.— Chrysalvs Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt. non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre. nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat. o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis. nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum. Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat; Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret, hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt. tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc. atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum: exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis. nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio; miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius, Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae; is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio. nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum: ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit, dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit. vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis. Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio: