aequomst tabellis consignatis credere.— Chrysalvs Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt. non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre. nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat. o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis. nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum. Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat; Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret,