ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet. Pistoclervs Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo? Bacchis Quid est quod metuas? Pistoclervs Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: tuos sum, tibi dedo operam. Bacchis Lepidu's lepidu s e s . nunc ego te facere hoc volo. ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam: eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras; tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium. Pistoclervs Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo. Bacchis At ego nolo dare te quicquam. Pistoclervs Sine. Bacchis Sino equidem, si lubet. propera, amabo. Pistoclervs Prius hic adero quam te amare desinam.—