Vbi nunc Mnesilochus ergost? Chrysalvs Rus misit pater. illa autem in arcem ábiit aedem visere Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. Cleomachvs Abeo ad forum igitur. Chrysalvs Vél hercle ín malam crucem. Cleomachvs Hodie exigam aurum hoc? Chrysalvs Exige, ac suspende te: ne supplicare hunc censeas tibi , nihili homo.— ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro deos immortales) ire huc intro ad filium. Nicobvlvs Quid eo intro ibis? Chrysalvs Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum. Nicobvlvs Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro, cave pársis in eum dicere. Chrysalvs Etiam me mones? satin est si plura ex me audiet hodie mala, quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?— Nicobvlvs Lippi illic oculi servos est simillimus: si non est, nolis esse neque desideres; si est, abstinere quin attingas non queas. nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium. nunc quasi ducentis Phílippis emi filium, quos dare promisi militi: quos non dabo temere etiam prius quam filium convenero. numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo; verum lubet etiam mi has perlegere denuo: