neque osculatur neque illud quod dici solet. Nicobvlvs Vt iurat! servat me ille suis periuriis. Cleomachvs Vbi nunc Mnesilochus ergost? Chrysalvs Rus misit pater. illa autem in arcem ábiit aedem visere Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. Cleomachvs Abeo ad forum igitur. Chrysalvs Vél hercle ín malam crucem. Cleomachvs Hodie exigam aurum hoc? Chrysalvs Exige, ac suspende te: ne supplicare hunc censeas tibi , nihili homo.— ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro deos immortales) ire huc intro ad filium. Nicobvlvs Quid eo intro ibis? Chrysalvs Vt eum dictis plurumis castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.