Dabuntur inque. responde. Nicobvlvs Dabo. Chrysalvs Quid nunc, impure? numquid debetur tibi? quid illí molestu's molestu s e s ? quid illum morte territas? et ego te et ille mactámus infortunio. si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, confossiorem soricina nenia. iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere. Cleomachvs Immo est quoque. Chrysalvs Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat