Tuo arbitratu. Nicobvlvs Vt subblanditur carnufex. Chrysalvs Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi. tu aurum rogato; ceterum verbum sat est. Nicobvlvs Quid fít? Chrysalvs Ducentis Phílippis rem pepigi. Nicobvlvs Ah, salus mea, servavisti me. quam mox dico dabo ? Chrysalvs Roga hunc tu, tu promitte huic. Nicobvlvs Promitto, roga. Cleomachvs Ducentos nummos aureos Philippós probos dabin? Chrysalvs Dabuntur inque. responde. Nicobvlvs Dabo. Chrysalvs Quid nunc, impure? numquid debetur tibi? quid illí molestu's molestu s e s ? quid illum morte territas? et ego te et ille mactámus infortunio. si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, confossiorem soricina nenia. iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere. Cleomachvs Immo est quoque. Chrysalvs Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet. Nicobvlvs Vt iurat! servat me ille suis periuriis.