vis tibi ducentos nummos iam promittier, ut ne clamorem hic facias neu convicium? Cleomachvs Nihil est quod malim. Chrysalvs Atque ut tibi mala multa ingeram? Cleomachvs Tuo arbitratu. Nicobvlvs Vt subblanditur carnufex. Chrysalvs Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi. tu aurum rogato; ceterum verbum sat est. Nicobvlvs Quid fít? Chrysalvs Ducentis Phílippis rem pepigi. Nicobvlvs Ah, salus mea, servavisti me. quam mox dico dabo ? Chrysalvs Roga hunc tu, tu promitte huic. Nicobvlvs Promitto, roga. Cleomachvs Ducentos nummos aureos Philippós probos dabin?