Scies haúd multo post. Nicobvlvs Oppido interii miser. Chrysalvs Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus? age nunc vincito me, auscultato filio. dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit? Nicobvlvs Quid nunc ego faciam? Chrysalvs Iube sis me exsolvi cito; nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet. Cleomachvs Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. Chrysalvs Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes? Nicobvlvs Exsolvite istum. perii, pertimui miser. Cleomachvs Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, faxo se haud dicat nactam quem derideat. Chrysalvs Pacisci cum illo paulula pecunia potes. Nicobvlvs Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet. Cleomachvs Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido. Nicobvlvs Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, pacisce quid vis. Chrysalvs Ibo et faciam sedulo. quid clamas? Cleomachvs Vbi erus tuos est? Chrysalvs Nusquam. nescio. vis tibi ducentos nummos iam promittier, ut ne clamorem hic facias neu convicium? Cleomachvs Nihil est quod malim. Chrysalvs Atque ut tibi mala multa ingeram?