bellan videtur specie mulier? Nicobvlvs Admodum. Chrysalvs Quid illám, meretricemne esse censes? Nicobvlvs Quippini? Chrysalvs Frustra es. Nicobvlvs Quis igitur obsecrost? Chrysalvs Inveneris. ex me quidem hodie numquam fies certior. Cleomachvs Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius, per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost? Nicobvlvs Quis illést? Chrysalvs Per tempus hic venit miles mihi. Cleomachvs Non me arbitratur militem, sed mulierem, qui me meosque non queam defendere. nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, ni illum exanimalem faxo, si convenero,