Eho tu, loquitatusne es gnato meo male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, et te dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam? Chrysalvs Egone istuc dixi? Nicobvlvs Ita. Chrysalvs Quis homost qui dicat me dixisse istuc? Nicobvlvs Tace, nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent. Chrysalvs Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine. Nicobvlvs Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo ut pergraecetur tecum, tervenefice. Chrysalvs O stulte, stulte, nescis nunc venire te; atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.