Quid est? Pistoclervs Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam? Bacchis Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet. locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito dato qui bene sit : ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. Pistoclervs Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. Bacchis Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi. manum da et sequere. Pistoclervs Aha, minime. Bacchis Quid ita? Pistoclervs Quia istoc in lecebrosius fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo. Bacchis Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.