Nescio. nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio. nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit; pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus. Nicobvlvs Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.— Chrysalvs Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. servos arcessit intus qui me vinciant. bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis. sed conticiscam, nam audio aperiri fores. Nicobvlvs Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. Chrysalvs Quid feci? Nicobvlvs Impinge pugnum, si muttiverit. quid hae locuntur litterae? Chrysalvs Quid me rogas? ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.