orabat, quod istic esset scriptum ut fieret. Nicobvlvs Cedo. Chrysalvs Nosce signum. Nicobvlvs Novi. ubi ipse est? Chrysalvs Nescio. nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio. nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit; pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus. Nicobvlvs Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.— Chrysalvs Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. servos arcessit intus qui me vinciant. bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis. sed conticiscam, nam audio aperiri fores. Nicobvlvs Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. Chrysalvs Quid feci? Nicobvlvs Impinge pugnum, si muttiverit. quid hae locuntur litterae? Chrysalvs Quid me rogas? ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli. Nicobvlvs Eho tu, loquitatusne es gnato meo male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, et te dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam? Chrysalvs Egone istuc dixi? Nicobvlvs Ita. Chrysalvs Quis homost qui dicat me dixisse istuc? Nicobvlvs Tace, nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.