insánum magnum molior negotium, metuoque ut hodie possiem emolirier. sed nunc truculento mi atque saevo usus senest; nam non conducit húic sycophantiae senem tranquillum ésse ubi me aspexerit. versabo ego illum hodie, si vivo, probe. tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer. adambulabo ad ostium, ut, quando exeat, extemplo advenienti ei tabellas dem in manum. Nicobvlvs Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum. Chrysalvs Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi adeundi ad hominem tempus. Nicobvlvs Quis loquitur prope? atque hic quidem, opinor, Chrysalust. Chrysalvs Accessero. Nicobvlvs Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum? taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras. omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua. Chrysalvs Men criminatust? optimest: ego sum malus, ego sum sacer, scelestus. specta rem modo; ego verbum faciam nullum . Nicobvlvs Etiam, carnufex, minitare? Chrysalvs Nosces tu illum actutum qualis sit. nunc has tabellas ferre me iussit tibi.