Simulato me amare. Pistoclervs Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio? Bacchis Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo me amplexari. Pistoclervs Quid eo mi opus est? Bacchis Vt ille te videat volo. scio quid ago. Pistoclervs Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais? Bacchis Quid est? Pistoclervs Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam? Bacchis Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet. locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito dato qui bene sit : ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. Pistoclervs Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. Bacchis Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi. manum da et sequere. Pistoclervs Aha, minime. Bacchis Quid ita? Pistoclervs Quia istoc in lecebrosius fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo. Bacchis Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua. ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet. Pistoclervs Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo? Bacchis Quid est quod metuas? Pistoclervs Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: tuos sum, tibi dedo operam. Bacchis Lepidu's lepidu s e s . nunc ego te facere hoc volo.