sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat; et profecto se ablaturum dixit.” plane adscribito. Mnesilochvs Dic modo. Chrysalvs “Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater. sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.” Mnesilochvs Loquere porro. Chrysalvs Adscribe dum etiam. Mnesilochvs Loquere quid scribam modo. Chrysalvs “Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.” cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito. Mnesilochvs Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum, ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi? Chrysalvs Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi? mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero. Mnesilochvs Aequom dicis. Chrysalvs Cedo tabellas. Mnesilochvs Accipe. Chrysalvs Animum advortite. Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito. Pistoclervs Numquid aliud? Chrysalvs Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel, ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum. Pistoclervs O imperatorem probum! Chrysalvs Iam bis bibisse oportuit. Mnesilochvs Fugimus.— Chrysalvs Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.