scribe. Mnesilochvs Quid scribam? Chrysalvs Salutem tuo patri verbis tuis. Pistoclervs Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius. Chrysalvs Ne interturba. Mnesilochvs Iam imperatum in cera inest. Chrysalvs Dic quem ad modum. Mnesilochvs Mnesilochus salutem dicit suo patri. Chrysalvs Adscribe hoc cito: “Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.” Pistoclervs Mane dum scribit. Chrysalvs Celerem oportet esse amatoris manum. Pistoclervs Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito. Mnesilochvs Loquere. hoc scriptumst. Chrysalvs “Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,