Vbist biclinium vobis stratum? Mnesilochvs Quid id exquaeris? Chrysalvs Res itast, dici volo. nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar. Mnesilochvs Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice. Chrysalvs Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus. Pistoclervs Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. Chrysalvs Quid parasti? Pistoclervs Quae parari tu iussisti ómnia. Chrysalvs Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. Mnesilochvs Quid postea? Chrysalvs Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat. scribe. Mnesilochvs Quid scribam? Chrysalvs Salutem tuo patri verbis tuis. Pistoclervs Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius. Chrysalvs Ne interturba. Mnesilochvs Iam imperatum in cera inest. Chrysalvs Dic quem ad modum. Mnesilochvs Mnesilochus salutem dicit suo patri. Chrysalvs Adscribe hoc cito: “Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.” Pistoclervs Mane dum scribit. Chrysalvs Celerem oportet esse amatoris manum. Pistoclervs Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito. Mnesilochvs Loquere. hoc scriptumst. Chrysalvs “Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,