Quid tu loquere? Mnesilochvs Hoc, ut futuri sumus. Chrysalvs Vbist biclinium vobis stratum? Mnesilochvs Quid id exquaeris? Chrysalvs Res itast, dici volo. nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar. Mnesilochvs Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice. Chrysalvs Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus. Pistoclervs Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. Chrysalvs Quid parasti? Pistoclervs Quae parari tu iussisti ómnia. Chrysalvs Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. Mnesilochvs Quid postea? Chrysalvs Quod iubebo scribito istic. nam propterea te volo scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.