ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus: si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, sicut animus sperat. Pistoclervs Apud test animus noster, Chrysale. Chrysalvs Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito Pistoclervs Quid? Chrysalvs Stilum, ceram et tabellas, linum. Pistoclervs Iam faxo hic erunt.— Mnesilochvs Quid nunc es facturus? id mihi dice. Chrysalvs Coctumst prandium? vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia? Mnesilochvs Sicut dicis. Chrysalvs Pistoclero nulla amica est? Mnesilochvs Immo adest. alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.