Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit. Mnesilochvs Nunc quid nos vis facere? Chrysalvs Énim nil nisi ut ametis impero. ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo. quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. Mnesilochvs Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide. Chrysalvs Ego dabo. Mnesilochvs Tum nobis opus est sumptu. Chrysalvs Ah, placide volo unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam. de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem; ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus: si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, sicut animus sperat. Pistoclervs Apud test animus noster, Chrysale. Chrysalvs Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito Pistoclervs Quid? Chrysalvs Stilum, ceram et tabellas, linum. Pistoclervs Iam faxo hic erunt.— Mnesilochvs Quid nunc es facturus? id mihi dice. Chrysalvs Coctumst prandium? vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia? Mnesilochvs Sicut dicis. Chrysalvs Pistoclero nulla amica est? Mnesilochvs Immo adest. alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides. Chrysalvs Quid tu loquere? Mnesilochvs Hoc, ut futuri sumus.