Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi. Chrysalvs Quid dixit? Mnesilochvs Si tu illum solem sibi solem esse diceres, se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. Chrysalvs Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit. Mnesilochvs Nunc quid nos vis facere? Chrysalvs Énim nil nisi ut ametis impero. ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo. quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. Mnesilochvs Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide. Chrysalvs Ego dabo. Mnesilochvs Tum nobis opus est sumptu. Chrysalvs Ah, placide volo unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam. de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;