Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. Chrysalvs Em, istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum; nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex. Mnesilochvs Ego patrem exoravi. Chrysalvs Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor? Mnesilochvs Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat; atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale. Chrysalvs Quid vis curem? Mnesilochvs Vt ad senem etiam álteram facias viam. compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas. Chrysalvs Vix videtur fieri posse. Mnesilochvs Perge, ac facile ecfeceris. Chrysalvs Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo? quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.