sí frugi est, Hérculem fécit ex patre: décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit. séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est. núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi, quod síc terram optuére? quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor? non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis? Mnesilochvs Chrýsale, occidi. Chrysalvs Fortassis tu auri dempsisti parum? Mnesilochvs Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum. Chrysalvs Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret? Mnesilochvs Erras. Chrysalvs At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.