nisi qui ét bene et mále facere tenet. ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus, fúretur quód queat, vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem, péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis; utcúmque res sit, ita ánimum hábeat. séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi démpsit et quíd suo réddidit patri. sí frugi est, Hérculem fécit ex patre: décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit. séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est. núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi, quod síc terram optuére? quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor? non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis? Mnesilochvs Chrýsale, occidi. Chrysalvs Fortassis tu auri dempsisti parum? Mnesilochvs Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum. Chrysalvs Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret? Mnesilochvs Erras. Chrysalvs At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter. Mnesilochvs Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris. occidi. Chrysalvs Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali. Mnesilochvs Perii. Chrysalvs Quid ita? Mnesilochvs Quia patri omne cum ramento reddidi.