Scio, dares, novi tuom . sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen nunc agitas sat tute tuarum rérum; sin libér sies egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? non potest . Pistoclervs Tace modo: deus respiciet nos aliquis. Mnesilochvs Nugae. vale . Pistoclervs Mane. Mnesilochvs Quid est? Pistoclervs Tuam cópiam eccam Chrysalum video. tace. Chrysalvs Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro; nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus. érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust. cállidum senem cállidis dolis cómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet. núnc amanti ero fílio senis, quícum égo bibo, quícum édo et amo,