malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse áliis. credibile hóc est? nequiór nemost neque indígnior quoi di béne faciant neque quém quisquam homo aút amet aut ádeat. inimícos quam amícos aequómst med habére, malós quam bonós par magís me iuváre. ómnibus probris, quae ímprobis viris dígna sunt, dígnior núllus est homo; quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi quód fuit praé manu. súmne ego homo miser? pérdidi mé simulque óperam Chrysali. Pistoclervs Consólandus hic mist, íbo ad eum. Mnesíloche, quid fit? Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Di mélius faciant.