Mnesilochus eccum maestus progreditur foras. Mnesilochvs Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo ego esse áliis. credibile hóc est? nequiór nemost neque indígnior quoi di béne faciant neque quém quisquam homo aút amet aut ádeat. inimícos quam amícos aequómst med habére, malós quam bonós par magís me iuváre. ómnibus probris, quae ímprobis viris dígna sunt, dígnior núllus est homo; quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi quód fuit praé manu. súmne ego homo miser? pérdidi mé simulque óperam Chrysali. Pistoclervs Consólandus hic mist, íbo ad eum. Mnesíloche, quid fit? Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Di mélius faciant. Mnesilochvs Périi. Pistoclervs Non táces, insipiens? Mnesilochvs Táceam? Pistoclervs Sanús satis non es. Mnesilochvs Périi. múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt. criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui. Pistoclervs Heia, bonum habe ánimum. Mnesilochvs Vnde habeam? mortuos pluris pretist quam égo sum.