sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur. quid, amabo, opticuisti? Pistoclervs Quia istaec lepida sunt memoratui: eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant. Soror Quid ab hac metuis? Pistoclervs Quid ego metuam rogitas? adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur? ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus? Bacchis Lepide memoras. Pistoclervs Vbi ego capiam pro machaera turturem, ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,