quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores. recede hinc dierecte. ut pulsat propudium! comesse panem tris pedes latum potes, fores pultare nescis. ecquis in aedibust? heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? ecquis éxit? Pistoclervs Quid istuc? quae istaec est pulsatio? quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio? fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi? Parasitvs Adulescens, salve. Pistoclervs Salve. sed quem quaeritas? Parasitvs Bacchidem. Pistoclervs Vtram ergo? Parasitvs Nil scio nisi Bacchidem. paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,