Etiamne ultro tuis me prolectas probris? Mnesilochvs Quid? amas Bacchidem? Pistoclervs Duas ergo hic intus eccas Bacchides. Mnesilochvs Quid? duas? Pistoclervs Átque ambas sorores. Mnesilochvs Loqueris nunc nugas sciens. Pistoclervs Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. Mnesilochvs Immo ibo, mane. Pistoclervs Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. Mnesilochvs Sequor.— Parasitvs Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, militis, qui amicam secum avexit ex Samo. nunc me ire iussit ad eam et percontarier, utrum aurum reddat anne eat secum semul. tu dudum, puere, cum illac usque isti semul: quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores. recede hinc dierecte. ut pulsat propudium! comesse panem tris pedes latum potes, fores pultare nescis. ecquis in aedibust? heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? ecquis éxit? Pistoclervs Quid istuc? quae istaec est pulsatio? quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio? fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi? Parasitvs Adulescens, salve. Pistoclervs Salve. sed quem quaeritas? Parasitvs Bacchidem. Pistoclervs Vtram ergo?