Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes. sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo: nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent. ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant. sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi: ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. Pistoclervs Improbum istunc esse oportet hominem. Mnesilochvs Ego ita esse arbitror. Pistoclervs Obsecro hercle loquere, quis is est. Mnesilochvs Benevolens vivit tibi. nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali facere faceres. Pistoclervs Dic modo hominem qui sit: si non fecero ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum. Mnesilochvs Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. Pistoclervs Tanto magis dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam. Mnesilochvs Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar. Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. Pistoclervs Quid istuc est? Mnesilochvs Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam super amica, ut mi invenires? Pistoclervs Fateor factum, et repperi. Mnesilochvs Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi occiperes tute † amare et mi ires consultum male? Pistoclervs Sanun es? Mnesilochvs Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega. perdidisti me.