nullus est quoi non invideant rem secundam optingere; sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent. Mnesilochvs Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes. sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo: nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent. ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant. sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi: ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. Pistoclervs Improbum istunc esse oportet hominem. Mnesilochvs Ego ita esse arbitror. Pistoclervs Obsecro hercle loquere, quis is est. Mnesilochvs Benevolens vivit tibi. nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali facere faceres. Pistoclervs Dic modo hominem qui sit: si non fecero