Estne hic hostis, quem aspicio, meus? Pistoclervs Certe is est. Mnesilochvs Is est. Pistoclervs Adibo contra et contollam gradum. salvos sis, Mnesiloche. Mnesilochvs Salve. Pistoclervs Salvos quom peregre advenis, cena detur. Mnesilochvs Non placet mi cena quae bilem movet. Pistoclervs Numquae advenienti aegritudo obiecta est? Mnesilochvs Atque acerruma. Pistoclervs Vnde? Mnesilochvs Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac. Pistoclervs Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.