Quí, amabo? Pistoclervs Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom. Bacchis Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? Pistoclervs Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus. Bacchis Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam. sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur. quid, amabo, opticuisti? Pistoclervs Quia istaec lepida sunt memoratui: eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant. Soror Quid ab hac metuis? Pistoclervs Quid ego metuam rogitas? adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur? ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus? Bacchis Lepide memoras. Pistoclervs Vbi ego capiam pro machaera turturem, ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet? apage a me, apage. Bacchis Ah, nimium ferus es. Pistoclervs Mihi sum. Bacchis Malacissandus es. equidem tibi do hanc operam. Pistoclervs Ah, nimium pretiosa es operaria.