mea causa de auro quod eum ludificatus est; nam illi aequomst me consulere, qui causa mea mendacium éi dixit. vos me sequimini.— Pistoclervs Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi: Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul. nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius, quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi. Mnesilochvs Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam. sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo; verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat. Pistoclervs Estne hic meus sodalis? Mnesilochvs Estne hic hostis, quem aspicio, meus? Pistoclervs Certe is est. Mnesilochvs Is est. Pistoclervs Adibo contra et contollam gradum. salvos sis, Mnesiloche. Mnesilochvs Salve. Pistoclervs Salvos quom peregre advenis, cena detur. Mnesilochvs Non placet mi cena quae bilem movet. Pistoclervs Numquae advenienti aegritudo obiecta est? Mnesilochvs Atque acerruma. Pistoclervs Vnde? Mnesilochvs Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac. Pistoclervs Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. nullus est quoi non invideant rem secundam optingere; sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent.