mori me malim éxcruciatum ínopia. profecto stabilest me patri aurum reddere. eadem éxorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est; nam illi aequomst me consulere, qui causa mea mendacium éi dixit. vos me sequimini.— Pistoclervs Rébus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi: Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul. nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius, quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi. Mnesilochvs Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam. sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo; verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat. Pistoclervs Estne hic meus sodalis?