Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas; serva tibi sodalem ét mihi filium. Mnesilochvs Factum volo. Lydvs Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres. Philoxenvs Adfatim est. Lydvs Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe, qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis. Philoxenvs In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. Lydvs Sequor.— Mnesilochvs Inimiciorem nunc utrum credam magis sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst. illum exoptavit potius? habeat. optumest. ne illa illud hercle cum malo fecit suo; nam mihi divini numquam quisquam creduat, ni ego illam exemplis plurumis planeque—amo. ego faxo hau dicet nactam quem derideat.