ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens? nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem manus ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat? nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet: cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust? mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius; nám ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor. quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo, ut † opinor illius inspectandi mi esset maior copia, plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret. Mnesilochvs Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem capitis non perdam? perire me malis malim modis. satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias? Lydvs Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom, suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?