Ex Samo. Mnesilochvs Quae vocatur? Lydvs Bacchis. Mnesilochvs Erras, Lyde: ego omnem rem scio quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis. nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas. Lydvs Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo, ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens? nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem manus ferát ei ad papillas, lábra ab labris nusquam auferat? nám alia memorare quae illum facere vidi dispudet: cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust? mihi discipulus, tibi sodalis periit, húic filius; nám ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor. quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo, ut † opinor illius inspectandi mi esset maior copia, plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret. Mnesilochvs Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem capitis non perdam? perire me malis malim modis. satin ut quem tu habeás fidelem tibi aut cui credas néscias? Lydvs Viden ut aegre patitur gnatum ésse corruptum tuom, suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine? Philoxenvs Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas; serva tibi sodalem ét mihi filium. Mnesilochvs Factum volo. Lydvs Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres. Philoxenvs Adfatim est. Lydvs Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,