nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens. Pistoclervs Vbi nunc is homost? Bacchis Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere. eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. Pistoclervs Viscus merus vostrast blanditia. Bacchis Quid iam? Pistoclervs Quia enim intellego, duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat. non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror. Bacchis Quí, amabo? Pistoclervs Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom. Bacchis Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? Pistoclervs Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus. Bacchis Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.