Quis illic est? Lydvs Mnesilochus, gnati tui sodalis Pistocleri . haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat. fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi. Philoxenvs Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo. Mnesilochvs Di te ament, Philoxene. Lydvs Hic enim rite productust patri: in mare it, rem familiarem curat, custodit domum, obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris. hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit; triduom non interest aetatis úter maior siet: verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri. Philoxenvs Cave malo et compesce in illum dicere iniuste. Lydvs Tace, stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit. nam illum meum malum promptare malim quam peculium. Philoxenvs Quidum? Lydvs Quia, malum si promptet, in dies faciat minus. Mnesilochvs Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom? Lydvs Periit tibi sodalis. Mnesilochvs Ne di sirint. Lydvs Sic est ut loquor. quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo. Mnesilochvs Quid factum est? Lydvs Meretricem indigne deperit. Mnesilochvs Non tu taces? Lydvs Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit. Mnesilochvs Vbi ea mulier habitat? Lydvs Hic. Mnesilochvs Vnde eam esse aiunt?