ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis: ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis. inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium. Mnesilochvs Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser; innocens suspicionem hanc sustinet causa mea. Philoxenvs Alii, Lyde, nunc sunt mores. Lydvs Id equidem ego certo scio. nam olim populi prius honorem capiebat suffragio, quam magistro desinebat esse dicto oboediens; at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput. cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater: