ante solem exorientém nisi in palaestram veneras, gymnasi praefecto haúd mediocris poenas penderes. id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum: et discipulus et magister perhibebantur improbi. ibi cursu luctando hásta disco pugilatu pila saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis: ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis. inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium. Mnesilochvs Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser; innocens suspicionem hanc sustinet causa mea. Philoxenvs Alii, Lyde, nunc sunt mores. Lydvs Id equidem ego certo scio. nam olim populi prius honorem capiebat suffragio, quam magistro desinebat esse dicto oboediens; at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paédagogo tabula disrumpit caput. cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater: noster esto, dum te poteris defensare iniuria. provocatur paedagogus: “eho senex minimi preti, ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.” it magister quasi lucerna uncto expretus linteo. itur illinc iure dicto. hócine hic pacto potest inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet? Mnesilochvs Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego, mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit. Lydvs Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene, deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi.