illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali. qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus. nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus. cave sis te superare servom siris faciundo bene. utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant. Lydvs Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore. sequere. Philoxenvs Quo sequar? quo ducis nunc me? Lydvs Ad illam quae tuom perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum. Philoxenvs Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis. minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit, quam si non faciat. feci égo istaec itidem in adulescentia. Lydvs Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio. nam absque te esset, égo illum haberem rectum ad ingenium bonum: nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam Pistoclerus. Mnesilochvs Di immortales, meum sodalem hic nominat. quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet? Philoxenvs Paulisper, Lyde, est libido hómini suo animo obsequi; iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras; dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine. Lydvs Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam. sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio, eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras? nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae, digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus.