super auro amicaque eius inventa Bacchide.— Lydvs Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro. nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit, nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet. Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae. apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem. omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare— quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes. egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem, Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula? quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere. neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti. nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.— Mnesilochvs Múltimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror: homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet, nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita. nám ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellego invenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus. condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem, ut mi amanti copia esset. séd eccum video incedere. nam pol quidem meo animo ingrato hómine nihil inpensiust; malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum; nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier: